monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p1, p2, VI. Sequentia.
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER PRIMUS., , V. Sequentia. <<<     >>> VII. Sequentia miraculorum. Transfiguratio.

VI. Sequentia.

1  Iesus cum discipulis suis in terram Genesareth venit, et ab incolis gratanter susceptus, languidos eorum curavit. 2  Nempe Salvatoris benignitate illecti, in universam regionem miserunt, eique omnes male habentes obtulerunt; eumque, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent, rogaverunt. 3  Quicunque ergo tetigerunt, salvi facti sunt (Matth. XIV, 34-36; Marc. VI, 55-56). 4  Ibi contra Scribas et Pharisaeos, qui de Ierosolymis accesserant, plura protulit, et superstitiosas seniorum traditiones redarguit (Matth. XV, 1-9; Marc. VII, 1-13). 5  Turbae in naviculas ascenderunt, et Capharnaum, quaerentes Iesum, venerunt Ierusalem. 6  Quibus ipse dixit: Amen, amen, dico vobis: quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. 7  Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus (Ioan. VI, 22). 8  Haec et plura his similia de pane coelesti et vita aeterna docuit in synagoga Capharnaum, quae Iudaei non intellexerunt, habentes cor lapideum. 9  Dixerunt ergo: Durus est hic sermo. 10  Plures malitia excaecati murmuraverunt, et scandalizati ab illo recesserunt. 11  Dixit ergo Iesus ad duodecim: Nunquid et vos vultis abire? Respondit Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. 12  Et nos credimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei (ibid. 61-70). 13  Post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeam ire, quia Iudaei quaerebant eum interficere. 14  Tunc, ut symmista Ioannes refert, cognati eius, qui pro ritu Iudaico fratres vocabantur, ipsum ad scenophegiam invitaverunt, ut palam sese ostenderet mundo. 15  Illis ascendentibus, qui mundi quaerebant gloriam, ipse mansit in Galilaea. 16  Sed iam die festo mediante, ascendit in templum. 17  Mirantibus cunctis de doctrina eius, docuit. 18  Pharisaei turbam dissentientem de illo audierunt, et ministros ut eum apprehenderent miserunt. 19  Sed nemo in eum misit manus, quia nondum venerat hora eius. 20  In novissimo die magno festivitatis, stabat Iesus et clamabat, dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. 21  Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. 22  Hoc dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. 23  Nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus. 24  Cum audissent sermones eius, quidam dicebant: Hic est vere propheta. 25  Alii dicebant: Hic est Christus. 26  Quidam autem dicebant: Nunquid a Galilaea Christus surgit? Nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethleem castello, ubi erat David, venit Christus? Dissensio itaque in turba propter eum facta est. 27  Ministri vero, qui missi a pontificibus et Pharisaeis, ut Iesum comprehenderent, fuerant, auditis sermonibus eius, obliti sunt propter quod venerant. 28  Redierunt ergo immunes a crimine, pleni admiratione. 29  Atrocibus magistris discutientibus proterve cur eorum clientes vinctum sibi non adduxissent Doctorem vitae, illi coelitus illustrati verax testimonium perhibuerunt Christi doctrinae. 30  Dixerunt enim: Nunquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur homo. 31  Quia nimirum ille, qui loquebatur, Deus erat et homo. 32  Superbis principibus veritati nequiter derogantibus, Nicodemus auctoritate legis compescuit eorum nefarios ausus. 33  Denique nullo perfecto negotio, vacui fide et omni fraudati utilitate, suos lares repetierunt (Ioan. VII, 1-53). 34  Iesus inde in montem Oliveti perrexit, iterumque diluculo in templum venit. 35  Ibi Domino sedente et docente, omnis populus ad eum venit, et adductam mulierem in adulterio deprehensam iustitia condemnavit, sed dulcedine pietatis suae absolvit (Ioan. VIII, 1-4). 36  Pharisaica fraus muscipulam Christo praestruere putavit, dum opinionem eius erga plebem offuscare tentavit, et ipsum aut crudelem aut iniustum probabiliter ostentare sategit. 37  Nam si ream iuxta decretum Moysi condemnasset, quasi saevum et oblitum misericordiae quam praedicabat, derisisset; et sic odiosum turbis, a quibus diligebatur, faceret. 38  Si vero moecham pro clementia lapidari prohibuisset, quasi legis adversarium et fautorem scelerum condemnasset. 39  Vera Sophia velut araneae fila dolos sceleratorum disrupit et, regia dignitate utrobique servata, absque impedimento pertransiit. 40  Ait enim: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat (ibid. 7). 41  In primo commate temperantia est miserantis, in sequenti iustitia iudicantis. 42  Inclinans se deorsum, digito scribebat in terram, ancipitique verbi sui gladio penetravit insidiatorum conscientiam. 43  Sic servavit ecce per omnia et iustitiae districtionem et pietatis mansuetudinem. 44  Tandem fraudulenti quaesitores Domini sententia percussi erubuerunt, moecham reliquerunt et incipientes a senioribus exierunt. 45  Deinde summus Iudex sibi derelictam, quae accusabatur, clementer sublevavit. 46  Vade, inquit, et amplius noli peccare (ibid. 11). 47  Ecce tanquam pius praeterita peccata ignoscit, et quasi iustus, ne amplius peccare praesumat, interdicit. 48  In gazophylacio Iesus plurima locutus est de vera luce et libertate, de exaltatione sui et de servitio peccati, de mendacio et veritate. 49  Insanientes pro bonis a Christo benedictis responderunt Iudaei: Samaritanus es et daemonium habes (ibid. 48). 50  Iniuriatus patienter respondit, humiliter docuit et divina salvandis protulit. 51  Porro magis efferati ad lapides cucurrerunt, ac ut in eum iacerent tulerunt. 52  Iesus autem abscondit se et exivit de templo (ibid. 59). 53  Praeteriens, hominem a nativitate caecum vidit, in terram exspuit, lutum ex sputo fecit, et super oculos eius livit, eique dixit: Vade, lava in natatoria Siloe. 54  Abiit ergo et lavit, et venit videns (Ioan. IX, 1-7). 55  Hoc Sabbato factum est, unde inter Iudaeos ingens schisma exortum est. 56  Illuminatus illuminatori suo testimonium perhibens, de synagoga eiectus est; sed ab illo, quem merito amabat, cognitus et receptus est. 57  Tunc Iesus tractavit de ostio et ovili et ovibus, de bono pastore et mercenario. 58  Verba eius multi susceperunt, et plures econtra perperam respuerunt (Ioan. X, 21). 59  Egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis, ibique a muliere Chananaea interpellatus est pro filia daemoniaca, precibus multis. 60  A discipulis etiam rogatus, post aliquantulam difficultatem acquievit; et, laudata matris fide et humilitate, filiam a daemonio liberavit (Matth. XV, 21-28; Marc. VII, 24-30). 61  Exiens de finibus Tyri, metropolis Chananaeorum, venit per Sidonem Phoenicis urbem ad mare Galilaeae, inter medios fines Decapoleos. 62  Ibi surdum et mutum de turba seorsum apprehendit, digitos que suos in auriculas eius misit; et exspuens, linguam eius tetigit. 63  Suspiciens autem in coelum, ingemuit et ait illi: Ephpheta, quod est adaperire. 64  Statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte. 65  Et mirati sunt qui noverunt, dicentes: Bene omnia fecit; et surdos fecit audire, et mutos loqui (Marc. VII, 31-37). 66  Secus mare Galilaeae veniens, in montem ascendit et multas turbas ad eum accedentes docuit. 67  Ibi mutos et claudos, caecos, debiles et alios multos ad pedes eius proiectos curavit; ita ut turbae mirarentur, dum viderent mutos loqui, claudos ambulare et caecos videre (Matth. XV, 29-31). 68  Haec similiter in sancta Ecclesia Dominus spiritualiter operatur, cuius ope turba peccatorum quotidie salvatur. 69  Muti sunt qui Dominum non laudant, nec fidem confitentur. 70  Caeci sunt qui non intelligunt, etiamsi obtemperent iubentibus. 71  Surdi sunt qui non obtemperant, etiamsi intelligant. 72  Claudi sunt qui praecepta non implent divina, et vadunt per pravi operis devia. 73  Tales quotidie divinitus sanantur, ac ad viam salutis perducuntur. 74  Timentes Dominum, qui signa corporalia videbant, laeti regem sabaoth magnificabant. 75  Nunc quoque pro conversione reorum fideles exsultant, et Dominum Israel, qui bona cuncta facit, pie magnificant.



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER PRIMUS., , V. Sequentia. <<<     >>> VII. Sequentia miraculorum. Transfiguratio.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p1, p2, VI. Sequentia.